Or Here for updated version
Ad Familiares 15.21.1
M. CICERO S. D. C. TREBONIO
Et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime; sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat accedere), tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur. quod ego non modo de me tibi spondere possum sed de te etiam mihi. nullam enim apud me reliquisti dubitationem quantum me amares.
ex eadem, 3 (after “//” optional)
Nunc ad epistulam venio; cui copiose et suaviter scriptae nihil est quod multa respondeam. primum enim ego illas Calvo litteras misi non plus quam has quas nunc legis existimans exituras; aliter enim scribimus quod eos solos quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus. // deinde ingenium eius maioribus extuli laudibus quam tu id vere potuisse fieri putas primum quod ita iudicabam. … in excitando autem et in acuendo plurimum valet si laudes eum quem cohortere.
Ad Familiares 15.21.1
- et….et: both…and
- consuetudinis augendae nostrae:
- gerundive phrase in the objective genitive after cupiditatem (a desire for …)
- cum…tum: when…then
- accedere: “be added to”
- fore ut: with consolationem; fore = futurum esse; Cicero’s one consolation is “it will be that”
- utriusque nostrum absentis depends on desiderium (subj)
- nostrum: partitive genitive
- utriusque…absentis: genitive singular
- crebris et longis epistulis: ablative of means
- quantum me amares: indirect question implicit in ‘dubitatio’
- cui (epistulae)…scriptae
- nihil est quod: there is no reason why + subjunctive
- Calvo:
- Cicero has sent letters privately to Calvus, just as he had sent the letter privately which Trebonius is reading; he did not know that the letter would become public
- aliter…putamus: i.e.:
- aliter scribus id quod putamus eos solos lecturos quibus mittimus, aliter scribimus id quod putamus multos lecturos esse.
- ingenium eius: i.e.Calvus’s
- maioribus laudibus…quam
- fieri potest: it is possible
- potuisse fieri putas: than you think could have been possible
- quod ita iudicabam: because I thought it was a good idea
- in excitando et in acuendo: gerunds
- plurimum valet: it is very effective
- cohortere=cohorteris: present subjunctive 2p.s.
Leave a Reply