9.21
CICERO PAETO S.
Ain tandem? insanire tibi videris quod imitere verborum meorum, ut scribis, fulmina? tum insanires si consequi non posses; cum vero etiam vincas, me prius irrideas quam te oportet. qua re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius apoteugma meum. verum tamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo. quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. privatas causas et eas tenuis agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius. epistulas vero cottidianis verbis texere solemus.
9.21
- Ain= ais-ne
- imitere=imiteris: subjunctive in a causal clause (reported reason: virtual indirect discourse: because, as you say, etc)
- insanires…posses: present contrafactual condition
- cum causal with subjunctive
- oportet: can take the subjunctive as well as infinitve/accusative clause
- qua re: therefore
- nonne plebeio sermone agere tecum?
- sc. videor
- simile + dative
- iudicium
CICERO PAETO S.
- Ain tandem?
- insanire tibi videris
- quod imitere verborum meorum, ut scribis, fulmina?
- tum insanires si consequi non posses;
- cum vero etiam vincas, me prius irrideas quam te oportet.
- qua re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius apoteugma meum.
- verum tamen quid tibi ego videor in epistulis?
- nonne plebeio sermone agere tecum?
- nec enim semper eodem modo.
- quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni?
- quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo.
- privatas causas et eas tenuis agimus subtilius,
- capitis aut famae scilicet ornatius.
- epistulas vero cottidianis verbis texere solemus.
Leave a Reply