Erasmi Epistolae II

Hanc epistolam Erasmus anno 1487, qui verisimiliter fuit aetatis suae vicesimus primus, ad Servatium monachum quendam misit, qui in eodem monasterio atque Erasmus vitam degebat;  verum causa aliqua non licebat Erasmo eum saepe convenire atque adloqui (4,1)

Oxford hic quaere

Erasmus Roterodamus Servatio Roterodamo salutem.

Crebrius ad te scriberem, mi Servati carissime, si id certo praenoscerem, te non magis legendis litteris nostris quam me scribendis fatigandum. Sed tam mihi cara sunt tua commoda omnia, ut malim me tua quiete torqueri quam te mea voluptate fatigari. Verum quoniam nihil aegrius ferre amantes solent quam sibi adesse mutuo non licere, eiusque rei facultas nobis est rarissima, non potui committere quin has meas litteras mei loco ad te ire iuberem.

Atque utinam ea aliquando emergat fortuna, ut iam litteris uti desineremus, coramque quoties luberet conferendi potestas esset. At nunc quoniam id — quod non sine lacrimis meminisse possum — fatis nobis negatum est, num tui, mi Servati, prorsus privabor consuetudine? Et si corporum praesentia — quod quidem esset quam iucundissimum– una esse nequimus, quid erit cur non litterarum vicissitudine, si non quam saepissime, at interdum tamen, una simus? Has igitur quoties intuebere litteras, quoties lectitabis, te Erasmum tuum coram videre, coram audire putes.

Quid igitur rerum agitas, o animae dimidium meae? Rectene omnia? Num interdum animo tuo amantissimi tui subit imago? Nam, ut suspiciosi sunt omnes qui amant, nescio quid non numquam videre mihi videor, te mei minus memorem esse, ne dicam oblitum. Optaram quidem, si fieri posset, ita me tibi curae esse, ut mihi es; at rursum ita te mei cruciari amore, quemadmodum ego tui assidue torqueor desiderio. Vale. 

Erasmus Roterodamus Servatio Roterodamo salutem.

Crebrius ad te scriberem, mi Servati carissime, si id certo praenoscerem, te non magis legendis litteris nostris quam me scribendis fatigandum.

  • crebrius: more frequently (see above)
  • praenosco, ere: to know beforehand
  • fatigo, are: to tire

Sed tam mihi cara sunt tua commoda omnia, ut malim me tua quiete torqueri quam te mea voluptate fatigari.

  • quies, quietis, f: rest, repose
  • torquo, torquere: torture

Verum quoniam nihil aegrius ferre amantes solent quam sibi adesse mutuo non licere, eiusque rei facultas nobis est rarissima, non potui committere quin has meas litteras mei loco ad te ire iuberem.

  • ferre + adverb: to take in a certian way; aegrius is the comparative of aegre; nihil aegrius….quam
  • mutuo (see above)
  • eius rei: i.e. of being together
  • facultas
  • committo
  • mei loco: in my place

Atque utinam ea aliquando emergat fortuna, ut iam litteris uti desineremus, coramque quoties luberet conferendi potestas esset.

  • emergo
  • utinam: with subjunctive in a wish
  • uti: from utor, uti, usus
  • desino, ere: stop
  • quoties
  • lubet, lubere =libet, libere: to be pleasing, give pleasure
  • confero

At nunc quoniam id — quod non sine lacrimis meminisse possum — fatis nobis negatum est, num tui, mi Servati, prorsus privabor consuetudine?

  • fatis: by the fates
  • id (being together)
  • privo, privare: to deprive (+ ablative of separation)
  • prorsus
  • tui: with consuetudine

Et si corporum praesentia — quod quidem esset quam iucundissimum– una esse nequimus, quid erit cur non litterarum vicissitudine, si non quam saepissime, at interdum tamen, una simus?

  • quam + superlative: as…as possible
  • nequeo
  • vicissitudo: see first letter
  • interdum: from time to time

Has igitur quoties intuebere litteras, quoties lectitabis, te Erasmum tuum coram videre, coram audire putes.

  • intueor
  • lectito, are: frequentative of lego, legere


Quid igitur rerum agitas, o animae dimidium meae? Rectene omnia? Num interdum animo tuo amantissimi tui subit imago?

  • quid rerum (together)
  • agito,are: frequentative of ago, agere
  • animae dimidium meae: Horace
  • amantissimi tui imago (all go together)

Nam, ut suspiciosi sunt omnes qui amant, nescio quid non numquam videre mihi videor, te mei minus memorem esse, ne dicam oblitum.

  • memor: mindful + genitive
  • ne dicam: not to say
  • obliviscor

Optaram quidem, si fieri posset, ita me tibi curae esse, ut mihi es; at rursum ita te mei cruciari amore, quemadmodum ego tui assidue torqueor desiderio. Vale.

  • fieri potest: it is possible
  • tibi curae: double dative
  • (ut mihi curae tu es)
  • quemadmodem: in the way in which; how
  • assidue: continually
  • desiderio: ablative of means

Erasmi Epistolae I

Anno 1489 ad alium quendam monachum, Cornelium Gerardum Gaudanum, studiorum humaniorum ardore sibi coniunctum, crebras mittebat Erasmus epistolas. Hoc loco epistolarum utilitatem attingit. (Letters, 1,23)

Et hic apud Oxford


Erasmus Roterodamus Cornelio Gaudano salutem.

Quoniam iam satis literis tuis responsum esse arbitror, lubet mei erga te amoris vehementia aliquid scribere, cui tu vicissim respondeas; et quidem nescio mehercule, Corneli charissime, quo pacto contra morem literarum assiduitas non modo mihi fastidium non pariat, sed voluntatem, sed fervorem; crescit scribendo scribendi studium. Videor enim hac arte nostri fallere absentiam, tecumque tua dulcissima delectatus praesentia coram miscere sermonem. Nec sane hac in re usque adeo me falli crediderim. Siquidem, si fidem habemus Turpilio, litterarum vicissitudo una res est quae absentes coniungat amicos. Nec gratius nec proximius inter seiunctos consuetudinis genus ullum reperiri poterit quam ut alternis epistolis mutuo sibi sui referant imaginem, alterque alteri, etsi non corpore, certe animo ac voluntate se praesentem exhibeat.

Hoc studio duo illi insignes ecclesiae duces, Hieronymum loquor et Augustinum, cum ingenti locorum ac temporum intervallo una esse mutuisque pro voto complexibus frui minime sinerentur, numquam tamen alteri non aderat uterque; alteriusque et animum et benevolentiam neuter nesciebat. Nos itaque, Corneli dulcissime, quo et nostram vindicemus absentiam et satis perfectum amorem debitis exercitemus officiis, sedulo demus operam ut crebrius aut istinc aliquid tuorum ad nos advolet aut hinc quippiam proficiscatur. 

Erasmus Roterodamus Cornelio Gaudano salutem.

… Crescit scribendo scribendi studium.

  • scribendi w/ studium
  • scribendo: ablative of means

Videor enim hac arte nostri fallere absentiam, tecumque tua dulcissima delectatus praesentia coram miscere sermonem.

  • fallere (fallo, fallere, fefelli, falsum: deceive, beguile)
  • hac arte: id est, ars scribendarum episotolarum
  • nostri: objective genitive with absentia
  • tua dulcissima praesentia: w/ delectatus

Nec sane hac in re usque adeo me falli crediderim.

  • crediderim: perfect subjunctive in potential subjunctive
  • me falli: oratio obliqua

Siquidem, si fidem habemus Turpilio,  litterarum vicissitudo una res est quae absentes coniungat amicos.

  • siquidem
  • Turpilius: 2nd c BCE writer of fabulae palliatae; Erasmus refers to the following fragment: vicissitudo

Nec gratius nec proximius inter seiunctos consuetudinis genus ullum reperiri poterit quam ut alternis epistolis mutuo sibi sui referant imaginem, alterque alteri, etsi non corpore, certe animo ac voluntate se praesentem exhibeat.


Hoc studio duo illi insignes ecclesiae duces, Hieronymum loquor et Augustinum, cum ingenti locorum ac temporum intervallo una esse mutuisque pro voto complexibus frui minime sinerentur, numquam tamen alteri non aderat uterque;

  • ecclesia, ae: the church
  • Hieronymus: Saint Jerome
  • Augustinus, i: Saint Augustine; for some letters between Jerome and Augustus click here
  • una: adverb: together
  • minime: very little (i.e. negates the verb)
  • sinere
  • pro voto: in accordance with their wishes or desires; votum
  • adsum alicui:
  • uterque alteri: a variation of alter alteri (each one was “there for” the other)

alteriusque et animum et benevolentiam neuter nesciebat.

  • neuter nesciebat= uterque sciebat

Nos itaque, Corneli dulcissime, quo et nostram vindicemus absentiam et satis perfectum amorem debitis exercitemus officiis, sedulo demus operam ut crebrius aut istinc aliquid tuorum ad nos advolet aut hinc quippiam proficiscatur.


css.php