Ad Atticum 16.14 Auxilia

Ad Atticum 16.14

Helpful for this letter: the events of 44 after the death of Caesar (e.g. temple of Telluris) 

<CICERO ATTICO SAL.>

Nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, cottidie aliquid novi de Octaviano, multa, etiam falsa, de Antonio.

  • nihil erat quod + subjunctive: what kind of clause??
  • Puleolis: locative: at Puteoli, in southern Italy on the bay of Naples; chief Italian grain port
  • Octavianus: Gaius Julius Caesar Octavianus, formerly Octavius, Caesar’s nephew and adopted son, the future Augustus
  • Antonius: i.e. Marcus

ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Id. a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris, atque id contra Brutum fore.

  • tris: accusative plural;
  • possit: i.e. be powerful
  • comprobatum iri: future passive infinitive; indeclinable w/ acta
  • tyrani: id est, Caesaris
  • firmius…quam
  • in Telluris: frequent idiom: sc. aedes: in Telluris aedibus: in the temple of Tellus

sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias.

  • vincitur: i.e. Octavianus
  • ut quem velis nescias: so that you won’t know which one you want (i.e. Octavianus or Antonius) sc. in power

O Sesti tabellarium hominem nequam!

  • accusative and infinitve of exclamation
  • nequam: indeclinable: ‘worthless’

postridie Puteolis Romae se dixit fore.

  • Romae: locative

quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam.

  • pedetemptim: adv: slowly
  • Claudius Marcellus, C. (cos. 50)
  • Marcius Philippus, L. (cos. 56)

alia enim eorum ratio; et, si non est, tamen videtur.

sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est.

  • iuvenis: Octavian

tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit.

ero libentius; nihil enim ignorabo.

an hoc cum Antonius venerit?

Sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci kayh*kon, nos ‘officium’.

  • ut aliud ex alio: sc. veniam (C. is moving from one topic of conversation to another
  • καθῆκον: kathêkon: proper function
  • quod Graeci…nos: sc. vocant

id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet?

  • cado, cadere, cecidi, casum: + in or sub aliquem or aliquid: to belong to, be fitting be in accordance with (esp. with philosophical or rhetorical language)

nonne dicimus consulum officium, senatus officium, imperatoris officium? praeclare convenit; aut da melius.

  • senatus: here genitive singular
  • convenire: agree, be suitable

Male narras de Nepotis filio. valde mehercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum.

Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum.

  • Caninius: tribune impeached from office and defended by Cicero (in the now lost Pro L. Caninio Gallo, 55 BCE)

Athenodorum nihil est quod hortere; misit enim satis bellum υπόμνημα.

  • Athenodorus Calvus: Stoic philosopher contemporary with Cicero. Cicero was writing the third book of de officiis and wanted more philosophical material 
  • υπόμνημα : hypomnema, -atis, n: written remark, memorandum 

gravedini, quaeso, omni ratione subveni.

  • gravedo, -edinis: a head cold
  • subvenire: come to the assistance of; remedy, heal 

avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum, idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.

  • pronepos, pronepotis: great grandson
  • nepos, nepotis: grandson
  • magna gessimus: i.e. December 5,  the day (?) that Cicero revealed the conspiracy of Catiline
  • Aedis Opis: the Temple of Ops
  • explicare (1): give an account of (i.e. the activities that took place in the Temple of Ops, namely Marcus Antonius’ embezzlement of funds)

Ad Atticum 5.1 Auxilia

Ad Atticum 5.1

note:  underlined vocabulary words are links to Lewis and Short;  some notes from DRSB, Select Letters

scripsit Minuturnis mense Maio anno 51

CICERO ATTICO SAL.

Ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse  testis; quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur,  ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum.

  • in discessu: Cicero was about to depart for his province, Cilicia in Asia Minor, as proconsul; Atticus had been to visit him at Tusculum
  • animus: as often: feelings, disposition
  • testis, is: witness
  • nostrum desiderium: missing each other
  • annuUs, not annus.

De Annio Saturnino, curasti probe. de satis dando vero, te  rogo, quoad eris Romae, tu ut satis des;

  • quoad: as long as

et sunt aliquot  satisdationes secundum mancipium, veluti Mennianorum  praediorum vel Atilianorum.

    • satisdatio
    • mancipium,
    • praedium, i: farm, estate, manor                                                                             ____

de Oppio, factum est <ut>  volui, et maxime quo<d de> dccc aperuisti;

quae quidem  ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio  nostrorum nominum exspectetur.

Nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore.

  • transversus: a line of writing along the margin at the end of the letter (extrema epistola)
  • soror: Atticus’s sister Pomponia, who was married to Cicero’s brother Quintus

quae res se sic habet: ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit; ex quo ego veni ad ea  quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti.

  • Arpinas, atis: adjective form of Arpinum; Cicero’s villa in Arpinum (the form is neuter singular)
  • multus (sc. sermo)
  • veni: i.e. I came to the point (we use the same verb)

nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumpta offensio, non appareret.

  • ex ratione sumpta:
  • appareo,ere: appear

ille sic dies. postridie  ex Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret dies fecit; ego Aquini, sed prandimus in Arcano (nosti hunc fundum).

  • ille sic dies (sc. abiit, or se habet): that’s how that day went
  • postridie: on the next day
  • Arcanum: Quintus’s villa at Arx
  • dies fecit: the day brought it about that….(it was a holiday)
  • prandeo, prandere, prandi, pransus: to eat lunch
  • nosti=novisti

quo ut venimus, humanissime Quintus ‘Pomponia’  inquit, ‘tu invita mulieres, ego vero adscivero pueros’. nihil  potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius, idque cum verbis tum etiam animo ac vultu.

  • invita: imperative
  • mulieres, pueros:  not friends but male and female slaves who would dine with the family for the holiday
  • adscivero: adscisco (ascisco) ere, adscivi (ascivi), adscitum (ascitum): adopt, take to oneself, invite
  • cum…tum: both…and

at illa audientibus nobis ‘ego ipsa  sum’ inquit ‘hic hospita’; id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret.

  • Statius: one of Quintus’s liberti (freedmen)
  • hospita, ae: fem. of hospes, here: guest
  • videre: here “see to”
  • id autem ex eo quod: that remark came from this, as I think, that …

tum Quintus  ‘en’ inquit mihi, ‘haec ego patior cottidie’.

dices ‘quid, quaeso,  istuc erat?’ magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat.

dissimulavi dolens.

discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit; illa reiecit.

  • discumbuere: take ones places at table (clearly the women are reclining as well)
  • de mensa misit: Q. sends his wife some dinner

quid multa? nihil meo fratre lenius,  nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt.

  • meo fratre; tua sorore: abl. of comparison
  • praetereo, ire: omit, pass by without mention.
  • maiori stomacho …mihi…Quinto: double dative;

 ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem.

  • mane: adv: in the morning
  • cum (Pomponia) disscessura esset, (Pomponiam) fuisse eius modi qualem ego (pridie) vidissem
  • eius modi: of that sort

quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet,  humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse.

  • quid quaeris?: “in short, in a word” (also: noli quaerere)
  • licet + subjunctive
  • ei: Pomponiae
  • humanitas

haec ad te scripsi,  fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi.

  • partis: accusative plural

Reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum  profectus eris cures ut sciam, sic habeas, nihil mehercule te  mihi nec carius esse nec suavius.

  • mandata nostra exhaurias: a favorite Ciceronian expression in the letters: execute, fulfill my commissions
  • Pomptinus: one of Cicero’s legates
  • extrudo
  • sic habeas: ‘consider’ or ‘think’ + oratio obliqua

A. Torquatum amantissime dimisi Minturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes  velim.

  • Aulus Manlius Torquatus: Praetor in 70

Repudium Illud

47-46: Cicero divorces Terentia (last letter to T: October 1 47; no letters between C and Atticus September 1 47 (Ad Att. 11.22)–April 46 (Ad Att. 12.5)
46: Cicero marries Publilia
45: Tullia dies; Cicero divorces Publilia

Plutarch on Terentia: 

Read: Claassen, Jo-Marie. 1996. “Documents of a Crumbling Marriage: The Case of Cicero and Terentia.” Phoenix. 208–232.

Plutarch, Cicero, 20 (LCL text and translation)

ἡ δὲ Τερεντία (καὶ γὰρ οὐδ᾿ ἄλλως ἦν πρᾳεῖά τις οὐδ᾿ ἄτολμος τὴν φύσιν, ἀλλὰ φιλότιμος γυνὴ καὶ μᾶλλον, ὡς αὐτός φησιν ὁ Κικέρων, τῶν πολιτικῶν μεταλαμβάνουσα παρ᾿ ἐκείνου φροντίδων ἢ μεταδιδοῦσα τῶν οἰκιακῶν ἐκείνῳ) ταῦτά τε πρὸς αὐτὸν ἔφρασε καὶ παρώξυνεν ἐπὶ τοὺς ἄνδρας·

So Terentia, who was generally of no mild spirit nor without natural courage, but an ambitious woman, and, as Cicero himself tells us,more inclined to make herself a partner in his political perplexities than to share with him her domestic concerns, gave him this message and incited him against the conspirators;

Post reditum 57 BCE

Ad Atticum 4.1.8 (DRSB Teubner)

Ita sunt res nostrae ‘ut in secundis fluxae, ut in adversis bonae.’ in re familiari valde sumus, ut scis, perturbati. praeterea sunt quaedam domesticae quae litteris non committo.  Quintum fratrem insigni pietate, virtute, fide praeditum sic amo ut debeo. te expecto et oro ut matures venire eoque animo venias ut me tuo consilio egere non sinas. alterius vitae initium ordimur. iam quidam qu nos absentis defenderunt incipiunt praesentibus occulte irasci, aperte invidere. vehementer te requirimus. 

Ad Atticum 4.2.7

Ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem valde impedita.  domus aedificatur, scis quo sumptu, qua molestia. reficitur Formianum, quod ego nec relinquere possum nec videre.  Tusculanum proscripsi, <etsi> suburbando non facile careo. amicorum benignitas exhausta est in ea re quae nihil habuit praeter dedecus; quod sensisti tu absens, <tui> presentes.  quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum facile essem omnia consecutus; quo in genere nonc vehementer laboratur. ceterea quae me sollicitant μθστικώτερα sunt.  amamur a fratre et a filia. <te> exspectamus.

Are these troubled explained by the next letter? (Ad Att. 4.3.6)

Nos animo dumtaxat vigemus, etiam magis quam cum florebamus; re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus, quod consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus, qua re appropera.

Ad Atticum 11.16 : June 47

Divorce is no fun: Ad Atticum 12.18a

Paying back Terentia (March 45): Ad Atticum 12.22 &23

 

 

Ad Fam. 13.6a

P. Cornelius, qui tibi litteras dedit, est mihi a P. Cuspio commendatus; cuius causa quanto opere cuperem deberemque profecto ex me facile cognosti. vehementer te rogo ut cures ut ex hac commendatione mihi Cuspius quam maximas, quam primum, quam saepissime gratias agat.

Ad Familiares 13.6

Cicero writes to Orca (proconsul in the province of Africa) a reminder of Orca’s former promise to treat well Cicero’s friend Cuspius and a further entreaty that Orca treat well a friend of Cuspius, L. Iulius. Cuspius has asked Cicero to commend Iulius to Orca. DRSB thinks Lucius Julius might be L. Julius Calidus, mentioned in Cornelius Nepos’ biography of Atticus.

  • Note the words that Cicero uses to recommend each man: what qualities do they each have
  • Can you sketch in the dymamics behind this letter? What is Cicero asking Orca to do? How do you think Cuspius would react if he were to read this letter?

M. Cicero Q. Valerio Q.F. Orcae pro. cos.

s.v.b., e.v.

Credo te memoriâ tenere me et coram P. Cuspio tecum locutum esse cum te prosequerer paludatum et item postea pluribus verbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum. id tu pro tua summa erga me benevolentia perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti.

Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. itaque hoc eius officium quod adhibetur erga illos ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare. qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum.

Sed hanc commmendationem quam his litteris consignare volui scito esse omnium gravissimam. nam P. Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. eius ego studio vix videor mihi satis facere posse si utar verbis iis quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus. nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere. ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis. id quoniam adsequi non possum, tu re velim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur. id facies si omne genus liberalitatis quod et ab humanitate et potestate tua proficisci poterit non modo re sed etiam verbis, vultu denique, exprompseris; quae quantum in provincia valeant, vellem expertus essem, sed tamen suspicor.

Ipsum hominem quem tibi commendo perdignum esse tua amicitia non solum quia mihi Cuspius dicit credo, tametsi id satis esse debebat, sed quia novi eius iudicium in hominbus et amicis deligendis.

Harum litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.

Auxilia!

The next letter!

Ad Familiares 13.10

CICERO BRUTO S. 

Probably written in early 46 BCE (when Varro left Rome to join Brutus). Caesar appointed Brutus governor (as legatus pro praetore) of Cisalpine Gaul (Brutus was there until 45).

On Varro, RE has: M. Terentius Varro Gibba: Began his political career as a lawyer in Cicero’s retinue (Cic. Fam. 13,10; Ascon. 55 Clark). Quaestor in 46 BC and people’s tribune in 43 (MRR 2,296; 340). In that year, he declared himself not to be identical to the proscribed M. T. Varro [2], citing his cognomen as evidence (Cass. Dio 47,11,3 f.; Suet. Gram. 9 confuses him with T. [I 19] Varro Murena).


Cum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisceretur, commendatione egere eum non putabam; satis enim commendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te non fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum necessitudini proximam voluit esse. sed cum sibi ita persuasisset ipse, meas de se accurate scriptas litteras maximum apud te pondus habituras, a meque contenderet ut quam diligentissime scriberem, malui facere quod meus familiaris tanti sua interesse arbitraretur. 

Ut igitur debere me facere hoc intellegas, cum primum M. Terentius in forum venit, ad amicitiam se meam contulit; deinde, ut se corroboravit, duae causae accesserunt quae meam in illum benevolentiam augerent: una, quod versabatur in hoc studio nostro, quo etiam nunc maxime delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria; deinde, quod mature se contulit in societates publicorum; quod quidem nollem, maximis enim damnis adfectus est. sed tamen causa communis ordinis mihi commendatissimi fecit amicitiam nostram firmiorem. deinde versatus in utrisque subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commutationem rei publicae petitioni sese dedit honoremque honestissimum existimavit fructum laboris sui. his autem temporibus a me Brundisio cum litteris et mandatis profectus ad Caesarem est; qua in re et amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando fidem. 

Videor mihi, cum separatim de probitate eius et moribus dicturus fuissem si prius causam cur eum tanto opere diligerem tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse. sed tamen separatim promitto in meque recipio fore eum tibi et voluptati et usui. nam et modestum hominem cognosces et prudentem et a cupiditate omni remotissimum, praeterea magni laboris summaeque industriae. 

Neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi, cum bene cognoris, iudicanda sunt. sed tamen in omnibus novis coniunctionibus interest qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores aperiantur. quod ego his litteris efficere volui. etsi id ipsa per se necessitudo quaesturae effecisse debet; sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito. cura igitur, si me tanti facis quanti et Varro existimat et ipse sentio, ut quam primum intellegam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim.

PHI

Pliny 1.11

C. PLINIVS FABIO IVSTO SVO S.

Olim mihi nullas epistulas mittis. Nihil est, inquis, quod scribam. At hoc ipsum scribe, nihil esse quod scribas, vel solum illud unde incipere priores solebant: “Si vales, bene est; ego valeo.” Hoc mihi sufficit; est enim maximum. Ludere me putas? serio peto. Fac sciam quid agas, quod sine sollicitudine summa nescire non possum. Vale.

Oxford Editions

Seneca On Letters

40.1

SENECA LVCILIO SVO SALVTEM 
Quod frequenter mihi scribis gratias ago; nam quo uno modo potes te mihi ostendis. Numquam epistulam tuam accipio ut non protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas adferunt? Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistulae inpressa praestat, agnoscere.

lege quae restat hic

Oxford Editions here

75. 1-5

SENECA LVCILIO SVO SALVTEM 
Minus tibi accuratas a me epistulas mitti quereris. Quis enim accurate loquitur nisi qui vult putide loqui? Qualis sermo meus esset si una desideremus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae nihil habent accersitum nec fictum. Si fieri posset, quid sentiam ostendere quam loqui mallem. Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissem, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem. Hoc unum plane tibi adprobare vellem, omnia me illa sentire quae dicerem, nec tantum sentire sed amare. Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur; tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus. Non mehercules ieiuna esse et arida volo quae de rebus tam magnis dicentur (neque enim philosophia ingenio renuntiat), multum tamen operae inpendi verbis non oportet. Haec sit propositi nostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur sentiamus; concordet sermo cum vita. Ille promissum suum implevit qui et cum videas illum et cum audias idem est. Videbimus qualis sit, quantus sit: unus est. Non delectent verba nostra sed prosint. Si tamen contingere eloquentia non sollicito potest, si aut parata est aut parvo constat, adsit et res pulcherrimas prosequatur: sit talis ut res potius quam se ostendat. Aliae artes ad ingenium totae pertinent, hic animi negotium agitur….

putide: pedantically
disputarem… reliquissem: mixed contrafactual condition
supplodere: stamp (foot); clap (hands)
abicere (here): express carelessly

Lege quae restat hic

Oxford Editions

Erasmi Epistolae II

Hanc epistolam Erasmus anno 1487, qui verisimiliter fuit aetatis suae vicesimus primus, ad Servatium monachum quendam misit, qui in eodem monasterio atque Erasmus vitam degebat;  verum causa aliqua non licebat Erasmo eum saepe convenire atque adloqui (4,1)

Oxford hic quaere

Erasmus Roterodamus Servatio Roterodamo salutem.

Crebrius ad te scriberem, mi Servati carissime, si id certo praenoscerem, te non magis legendis litteris nostris quam me scribendis fatigandum. Sed tam mihi cara sunt tua commoda omnia, ut malim me tua quiete torqueri quam te mea voluptate fatigari. Verum quoniam nihil aegrius ferre amantes solent quam sibi adesse mutuo non licere, eiusque rei facultas nobis est rarissima, non potui committere quin has meas litteras mei loco ad te ire iuberem.

Atque utinam ea aliquando emergat fortuna, ut iam litteris uti desineremus, coramque quoties luberet conferendi potestas esset. At nunc quoniam id — quod non sine lacrimis meminisse possum — fatis nobis negatum est, num tui, mi Servati, prorsus privabor consuetudine? Et si corporum praesentia — quod quidem esset quam iucundissimum– una esse nequimus, quid erit cur non litterarum vicissitudine, si non quam saepissime, at interdum tamen, una simus? Has igitur quoties intuebere litteras, quoties lectitabis, te Erasmum tuum coram videre, coram audire putes.

Quid igitur rerum agitas, o animae dimidium meae? Rectene omnia? Num interdum animo tuo amantissimi tui subit imago? Nam, ut suspiciosi sunt omnes qui amant, nescio quid non numquam videre mihi videor, te mei minus memorem esse, ne dicam oblitum. Optaram quidem, si fieri posset, ita me tibi curae esse, ut mihi es; at rursum ita te mei cruciari amore, quemadmodum ego tui assidue torqueor desiderio. Vale. 

Erasmus Roterodamus Servatio Roterodamo salutem.

Crebrius ad te scriberem, mi Servati carissime, si id certo praenoscerem, te non magis legendis litteris nostris quam me scribendis fatigandum.

  • crebrius: more frequently (see above)
  • praenosco, ere: to know beforehand
  • fatigo, are: to tire

Sed tam mihi cara sunt tua commoda omnia, ut malim me tua quiete torqueri quam te mea voluptate fatigari.

  • quies, quietis, f: rest, repose
  • torquo, torquere: torture

Verum quoniam nihil aegrius ferre amantes solent quam sibi adesse mutuo non licere, eiusque rei facultas nobis est rarissima, non potui committere quin has meas litteras mei loco ad te ire iuberem.

  • ferre + adverb: to take in a certian way; aegrius is the comparative of aegre; nihil aegrius….quam
  • mutuo (see above)
  • eius rei: i.e. of being together
  • facultas
  • committo
  • mei loco: in my place

Atque utinam ea aliquando emergat fortuna, ut iam litteris uti desineremus, coramque quoties luberet conferendi potestas esset.

  • emergo
  • utinam: with subjunctive in a wish
  • uti: from utor, uti, usus
  • desino, ere: stop
  • quoties
  • lubet, lubere =libet, libere: to be pleasing, give pleasure
  • confero

At nunc quoniam id — quod non sine lacrimis meminisse possum — fatis nobis negatum est, num tui, mi Servati, prorsus privabor consuetudine?

  • fatis: by the fates
  • id (being together)
  • privo, privare: to deprive (+ ablative of separation)
  • prorsus
  • tui: with consuetudine

Et si corporum praesentia — quod quidem esset quam iucundissimum– una esse nequimus, quid erit cur non litterarum vicissitudine, si non quam saepissime, at interdum tamen, una simus?

  • quam + superlative: as…as possible
  • nequeo
  • vicissitudo: see first letter
  • interdum: from time to time

Has igitur quoties intuebere litteras, quoties lectitabis, te Erasmum tuum coram videre, coram audire putes.

  • intueor
  • lectito, are: frequentative of lego, legere


Quid igitur rerum agitas, o animae dimidium meae? Rectene omnia? Num interdum animo tuo amantissimi tui subit imago?

  • quid rerum (together)
  • agito,are: frequentative of ago, agere
  • animae dimidium meae: Horace
  • amantissimi tui imago (all go together)

Nam, ut suspiciosi sunt omnes qui amant, nescio quid non numquam videre mihi videor, te mei minus memorem esse, ne dicam oblitum.

  • memor: mindful + genitive
  • ne dicam: not to say
  • obliviscor

Optaram quidem, si fieri posset, ita me tibi curae esse, ut mihi es; at rursum ita te mei cruciari amore, quemadmodum ego tui assidue torqueor desiderio. Vale.

  • fieri potest: it is possible
  • tibi curae: double dative
  • (ut mihi curae tu es)
  • quemadmodem: in the way in which; how
  • assidue: continually
  • desiderio: ablative of means

css.php