Ad Atticum 16.14 Auxilia

Ad Atticum 16.14

Helpful for this letter: the events of 44 after the death of Caesar (e.g. temple of Telluris) 

<CICERO ATTICO SAL.>

Nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, cottidie aliquid novi de Octaviano, multa, etiam falsa, de Antonio.

  • nihil erat quod + subjunctive: what kind of clause??
  • Puleolis: locative: at Puteoli, in southern Italy on the bay of Naples; chief Italian grain port
  • Octavianus: Gaius Julius Caesar Octavianus, formerly Octavius, Caesar’s nephew and adopted son, the future Augustus
  • Antonius: i.e. Marcus

ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Id. a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris, atque id contra Brutum fore.

  • tris: accusative plural;
  • possit: i.e. be powerful
  • comprobatum iri: future passive infinitive; indeclinable w/ acta
  • tyrani: id est, Caesaris
  • firmius…quam
  • in Telluris: frequent idiom: sc. aedes: in Telluris aedibus: in the temple of Tellus

sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias.

  • vincitur: i.e. Octavianus
  • ut quem velis nescias: so that you won’t know which one you want (i.e. Octavianus or Antonius) sc. in power

O Sesti tabellarium hominem nequam!

  • accusative and infinitve of exclamation
  • nequam: indeclinable: ‘worthless’

postridie Puteolis Romae se dixit fore.

  • Romae: locative

quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam.

  • pedetemptim: adv: slowly
  • Claudius Marcellus, C. (cos. 50)
  • Marcius Philippus, L. (cos. 56)

alia enim eorum ratio; et, si non est, tamen videtur.

sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est.

  • iuvenis: Octavian

tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit.

ero libentius; nihil enim ignorabo.

an hoc cum Antonius venerit?

Sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci kayh*kon, nos ‘officium’.

  • ut aliud ex alio: sc. veniam (C. is moving from one topic of conversation to another
  • καθῆκον: kathêkon: proper function
  • quod Graeci…nos: sc. vocant

id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet?

  • cado, cadere, cecidi, casum: + in or sub aliquem or aliquid: to belong to, be fitting be in accordance with (esp. with philosophical or rhetorical language)

nonne dicimus consulum officium, senatus officium, imperatoris officium? praeclare convenit; aut da melius.

  • senatus: here genitive singular
  • convenire: agree, be suitable

Male narras de Nepotis filio. valde mehercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum.

Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum.

  • Caninius: tribune impeached from office and defended by Cicero (in the now lost Pro L. Caninio Gallo, 55 BCE)

Athenodorum nihil est quod hortere; misit enim satis bellum υπόμνημα.

  • Athenodorus Calvus: Stoic philosopher contemporary with Cicero. Cicero was writing the third book of de officiis and wanted more philosophical material 
  • υπόμνημα : hypomnema, -atis, n: written remark, memorandum 

gravedini, quaeso, omni ratione subveni.

  • gravedo, -edinis: a head cold
  • subvenire: come to the assistance of; remedy, heal 

avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum, idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.

  • pronepos, pronepotis: great grandson
  • nepos, nepotis: grandson
  • magna gessimus: i.e. December 5,  the day (?) that Cicero revealed the conspiracy of Catiline
  • Aedis Opis: the Temple of Ops
  • explicare (1): give an account of (i.e. the activities that took place in the Temple of Ops, namely Marcus Antonius’ embezzlement of funds)

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

css.php