Repudium Illud

47-46: Cicero divorces Terentia (last letter to T: October 1 47; no letters between C and Atticus September 1 47 (Ad Att. 11.22)–April 46 (Ad Att. 12.5)
46: Cicero marries Publilia
45: Tullia dies; Cicero divorces Publilia

Plutarch on Terentia: 

Read: Claassen, Jo-Marie. 1996. “Documents of a Crumbling Marriage: The Case of Cicero and Terentia.” Phoenix. 208–232.

Plutarch, Cicero, 20 (LCL text and translation)

ἡ δὲ Τερεντία (καὶ γὰρ οὐδ᾿ ἄλλως ἦν πρᾳεῖά τις οὐδ᾿ ἄτολμος τὴν φύσιν, ἀλλὰ φιλότιμος γυνὴ καὶ μᾶλλον, ὡς αὐτός φησιν ὁ Κικέρων, τῶν πολιτικῶν μεταλαμβάνουσα παρ᾿ ἐκείνου φροντίδων ἢ μεταδιδοῦσα τῶν οἰκιακῶν ἐκείνῳ) ταῦτά τε πρὸς αὐτὸν ἔφρασε καὶ παρώξυνεν ἐπὶ τοὺς ἄνδρας·

So Terentia, who was generally of no mild spirit nor without natural courage, but an ambitious woman, and, as Cicero himself tells us,more inclined to make herself a partner in his political perplexities than to share with him her domestic concerns, gave him this message and incited him against the conspirators;

Post reditum 57 BCE

Ad Atticum 4.1.8 (DRSB Teubner)

Ita sunt res nostrae ‘ut in secundis fluxae, ut in adversis bonae.’ in re familiari valde sumus, ut scis, perturbati. praeterea sunt quaedam domesticae quae litteris non committo.  Quintum fratrem insigni pietate, virtute, fide praeditum sic amo ut debeo. te expecto et oro ut matures venire eoque animo venias ut me tuo consilio egere non sinas. alterius vitae initium ordimur. iam quidam qu nos absentis defenderunt incipiunt praesentibus occulte irasci, aperte invidere. vehementer te requirimus. 

Ad Atticum 4.2.7

Ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem valde impedita.  domus aedificatur, scis quo sumptu, qua molestia. reficitur Formianum, quod ego nec relinquere possum nec videre.  Tusculanum proscripsi, <etsi> suburbando non facile careo. amicorum benignitas exhausta est in ea re quae nihil habuit praeter dedecus; quod sensisti tu absens, <tui> presentes.  quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum facile essem omnia consecutus; quo in genere nonc vehementer laboratur. ceterea quae me sollicitant μθστικώτερα sunt.  amamur a fratre et a filia. <te> exspectamus.

Are these troubled explained by the next letter? (Ad Att. 4.3.6)

Nos animo dumtaxat vigemus, etiam magis quam cum florebamus; re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus, quod consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus, qua re appropera.

Ad Atticum 11.16 : June 47

Divorce is no fun: Ad Atticum 12.18a

Paying back Terentia (March 45): Ad Atticum 12.22 &23

 

 

Ad Fam. 13.6a

P. Cornelius, qui tibi litteras dedit, est mihi a P. Cuspio commendatus; cuius causa quanto opere cuperem deberemque profecto ex me facile cognosti. vehementer te rogo ut cures ut ex hac commendatione mihi Cuspius quam maximas, quam primum, quam saepissime gratias agat.

Nonnulla Breviora (13. 40,59,60)

Texts:

Ad Fam. 13.40

M. CICERO S. D. Q. ANCHARIO Q. F. PRO COS.


L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos. si ulla mea apud te commendatio valuit, quod scio multas plurimum valuisse, haec ut valeat rogo. quod si eos honorifice liberaliterque tractaris, et tibi gratissimos optimosque adulescentis adiunxeris et mihi gratissimum feceris.

Auxilia Legendi

Ad Fam. 13.58

M. CICERO M. CURTIO PEDUCAEANO PR. S.

M. Fabium unice diligo summaque mihi cum eo consuetudo et familiaritas est pervetus. in eius controversiis quid decernas a te non peto (servabis, ut tua fides et dignitas postulat, edictum et institutum tuum), sed ut quam facillimos ad te aditus habeat, quae erunt aequa libente te impetret, ut meam amicitiam sibi, etiam cum procul absim, prodesse sentiat, praesertim apud te. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

Auxilia Legendi

Ad Fam. 13.59

M. CICERO C. MUNATIO C. F. S.

L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus; cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum; nam benevolentior quam semper fui esse non possum. sed ego libertum eius per se ipsum diligo. summa enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus quibus facillime [bonam] benevolentiam hominum et fidem perspicere potui. eum tibi ita commendo ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent. pergratum mihi feceris si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam tibi fecisse.

Auxilia Legendi

Auxilia: Ad Fam. 13.6

Ad Familiares 13.6

M. Cicero Q. Valerio Q.F. Orcae pro. cos.

s.v.b., e.v.

1.

Credo

te memoriâ tenere

me

et coram P. Cuspio tecum locutum esse cum te prosequerer paludatum

et item postea pluribus verbis tecum

egisse ut,

quoscumque tibi eius necessarios commendarem,

haberes eos in numero meorum necessariorum.

2.

id tu

(pro tua summa (erga me) benevolentia perpetuaque observantia)

mihi

liberalissime atque humanissime

recepisti.

3.

Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus,

mirifice quosdam homines (ex ista provincia)

tuetur et diliget

propterea quod fuit in Africa bis,

cum maximis societatis negotiis praeesset.

4.

itaque hoc eius officium

quod adhibetur (erga illos)

ego (meâ facultate et gratiâ) soleo [quantum possum] adiuvare.

5.

qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam

putavi,

reliquis epistulis tantum faciam ut

notam apponam eam

quae mihi tecum convenit,

et simul significem (de numero esse Cuspi amicorum).

6.

Sed hanc commmendationem

quam his litteris consignare volui

[scito] esse omnium gravissimam.

7.

nam P. Cuspius (singulari studio) contendit a me

ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem.

8.

eius ego studio vix videor mihi satis facere posse

si utar verbis iis

quibus, [cum diligentissime quid agimus,] uti solemus.

9.

nova quaedam postulat et putat

me eius generis artificium quoddam tenere.

10.

ei ego pollicitus sum

me (ex intima nostra arte) deprompturum mirificum genus commendationis.

11.

id quoniam adsequi non possum,

tu re velim efficias

ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur.

12.

id facies

si omne genus liberalitatis quod (et ab humanitate et potestate tua) proficisci poterit

non modo re

sed etiam verbis,

vultu denique,

exprompseris;

quae {liberalitas}

quantum in provincia valeant,

vellem expertus essem,

sed tamen suspicor.

13.

Ipsum hominem

quem tibi commendo

perdignum esse tuâ amicitiâ

non solum quia mihi Cuspius dicit credo,

tametsi id satis esse debebat,

sed quia novi eius iudicium in hominbus et amicis deligendis.

14.

Harum litterarum vis [quanta fuerit] propediem iudicabo tibique, [ut confido,] gratias agam.

15.

ego

quae te velle

quaeque ad te pertinere

arbitrabor

omnia (studiose diligenterque) curabo.


top

Section 1:

two indirect statements: te memoria tenere followed by me locutum esse & egisse

cum te prosequerer paludatum: Cicero is accompanying Orca as he leaves the city wearing his military cloak on his way to his province of Africa in 56 or 55 BC;

prosequor: to escort

paludatus, a, um: wearing a general’s cloak

agere ut: to plead that

haberes: habeo here = consider (as often) 

Section 2

id: i.e. the content of Cicero’s request: that Orca treat the people C. recommends well 

Section 3.

in omnis suos: e.g. amicos, necessarios

societas, tatis, f: here: company

praesum, esse: be in charge of + dative

Section 4:

eius: i.e. Cuspiusquantum possum: to the extent that I am able

Section 5:

convenit: see II.b (b) for the construction

Section 6:

scito: future imperative

Section 7:

singulari studio: ablative of manner

contendit: see 2.B.4

Section 8

studio: dative with satis facere

uti: from utor

Section 9

postulat: subject is Cuspius

Section 11 :efficere ut: bring it about that

ille: Cuspius

Section 12:

expromseris: cf deprompturum (i.e. from ex-promo instead of de-promo)

vellem: imperfect subjunctive in a wish unfulfilled in present time

Section 13:

perdignus, a,um: per is an intensive: very worthy + ablative

novi: from cognosco, -ere, (cog)novi, cognitum

Section 14:

propediem: any day now (prope + diem)

Section 15:

i.e. studiose diligenterque curabo omnia quae arbitror te velle quaeque ad te pertinere

Ad Familiares 13.6

Cicero writes to Orca (proconsul in the province of Africa) a reminder of Orca’s former promise to treat well Cicero’s friend Cuspius and a further entreaty that Orca treat well a friend of Cuspius, L. Iulius. Cuspius has asked Cicero to commend Iulius to Orca. DRSB thinks Lucius Julius might be L. Julius Calidus, mentioned in Cornelius Nepos’ biography of Atticus.

  • Note the words that Cicero uses to recommend each man: what qualities do they each have
  • Can you sketch in the dymamics behind this letter? What is Cicero asking Orca to do? How do you think Cuspius would react if he were to read this letter?

M. Cicero Q. Valerio Q.F. Orcae pro. cos.

s.v.b., e.v.

Credo te memoriâ tenere me et coram P. Cuspio tecum locutum esse cum te prosequerer paludatum et item postea pluribus verbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum. id tu pro tua summa erga me benevolentia perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti.

Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. itaque hoc eius officium quod adhibetur erga illos ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare. qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum.

Sed hanc commmendationem quam his litteris consignare volui scito esse omnium gravissimam. nam P. Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. eius ego studio vix videor mihi satis facere posse si utar verbis iis quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus. nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere. ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis. id quoniam adsequi non possum, tu re velim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur. id facies si omne genus liberalitatis quod et ab humanitate et potestate tua proficisci poterit non modo re sed etiam verbis, vultu denique, exprompseris; quae quantum in provincia valeant, vellem expertus essem, sed tamen suspicor.

Ipsum hominem quem tibi commendo perdignum esse tua amicitia non solum quia mihi Cuspius dicit credo, tametsi id satis esse debebat, sed quia novi eius iudicium in hominbus et amicis deligendis.

Harum litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.

Auxilia!

The next letter!

Ad Familiares 13.10

CICERO BRUTO S. 

Probably written in early 46 BCE (when Varro left Rome to join Brutus). Caesar appointed Brutus governor (as legatus pro praetore) of Cisalpine Gaul (Brutus was there until 45).

On Varro, RE has: M. Terentius Varro Gibba: Began his political career as a lawyer in Cicero’s retinue (Cic. Fam. 13,10; Ascon. 55 Clark). Quaestor in 46 BC and people’s tribune in 43 (MRR 2,296; 340). In that year, he declared himself not to be identical to the proscribed M. T. Varro [2], citing his cognomen as evidence (Cass. Dio 47,11,3 f.; Suet. Gram. 9 confuses him with T. [I 19] Varro Murena).


Cum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisceretur, commendatione egere eum non putabam; satis enim commendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te non fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum necessitudini proximam voluit esse. sed cum sibi ita persuasisset ipse, meas de se accurate scriptas litteras maximum apud te pondus habituras, a meque contenderet ut quam diligentissime scriberem, malui facere quod meus familiaris tanti sua interesse arbitraretur. 

Ut igitur debere me facere hoc intellegas, cum primum M. Terentius in forum venit, ad amicitiam se meam contulit; deinde, ut se corroboravit, duae causae accesserunt quae meam in illum benevolentiam augerent: una, quod versabatur in hoc studio nostro, quo etiam nunc maxime delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria; deinde, quod mature se contulit in societates publicorum; quod quidem nollem, maximis enim damnis adfectus est. sed tamen causa communis ordinis mihi commendatissimi fecit amicitiam nostram firmiorem. deinde versatus in utrisque subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commutationem rei publicae petitioni sese dedit honoremque honestissimum existimavit fructum laboris sui. his autem temporibus a me Brundisio cum litteris et mandatis profectus ad Caesarem est; qua in re et amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando fidem. 

Videor mihi, cum separatim de probitate eius et moribus dicturus fuissem si prius causam cur eum tanto opere diligerem tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse. sed tamen separatim promitto in meque recipio fore eum tibi et voluptati et usui. nam et modestum hominem cognosces et prudentem et a cupiditate omni remotissimum, praeterea magni laboris summaeque industriae. 

Neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi, cum bene cognoris, iudicanda sunt. sed tamen in omnibus novis coniunctionibus interest qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores aperiantur. quod ego his litteris efficere volui. etsi id ipsa per se necessitudo quaesturae effecisse debet; sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito. cura igitur, si me tanti facis quanti et Varro existimat et ipse sentio, ut quam primum intellegam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim.

PHI

Auxilia: ad Fam.4.13

Ad Familiares 4.13.1

 quaerenti…mentem:  i.e.   non modo certa res nulla sed ne genus quidem litterarum usitatum veniebat in mentem mihi quaerenti (i.e. in mentem meam, dum quaerebam ‘quid ad te pottissimum scriberem’)

Quaerenti mihi iam diu

quid ad te potissimum scriberem

non modo certa res nulla

sed ne genus quidem litterarum usitatum

veniebat in mentem.

 nam enim partem et consuetudinem earum epistularum

quibus secundis rebus uti solebamus

tempus eripuerat,

perfeceratque fortuna

ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare.

relinquebatur

triste quoddamet miserum

et his temporibus consentaneum genus litterarum.

 id quoque deficiebat me,

in quo debebat esse

aut promissio auxili alicuius

aut consolatio doloris tui.

 quid pollicerer non erat; 

ipse enim

pari fortuna adfectus

aliorum opibus casus meos sustentabam,

saepiusque mihi veniebat in mentem queri

quod ita viverem quam gaudere quod viverem.

Auxilia: Ad Fam.2.41

unum illud certissimum (sc. genus epistularum)
res ipsa: i.e. the practice of letter writing
aliquem certiorem facere: inform someone
absentis: accusative plural (the regular ending in C)
quod: refers back to quid and is the boject of eos scire
quod eos scire: clause is the subject of interesse
nostrā: ablative with interesse
ipsorum: genitive with interesse
interesse: see Lewis and Short on this verb (with ablative or genitive of person)
huius generis: of this sort
domesticos: with both scriptores and nuntios
novi: partitive genitive with nihil
magno opere: also written magnopere: adv: greatly
utro…uti: from utor,which takes an ablative of means
deceat: indirect question
iocer-ne: deliberative subjunctive
temporibus his: i.e. during the current political upheaval

css.php