Ad Familiares 13.6
M. Cicero Q. Valerio Q.F. Orcae pro. cos.
s.v.b., e.v.
Credo
te memoriâ tenere
me
et coram P. Cuspio tecum locutum esse cum te prosequerer paludatum
et item postea pluribus verbis tecum
egisse ut,
quoscumque tibi eius necessarios commendarem,
haberes eos in numero meorum necessariorum.
2.
id tu
(pro tua summa (erga me) benevolentia perpetuaque observantia)
mihi
liberalissime atque humanissime
recepisti.
3.
Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus,
mirifice quosdam homines (ex ista provincia)
tuetur et diliget
propterea quod fuit in Africa bis,
cum maximis societatis negotiis praeesset.
itaque hoc eius officium
quod adhibetur (erga illos)
ego (meâ facultate et gratiâ) soleo [quantum possum] adiuvare.
5.
qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam
putavi,
reliquis epistulis tantum faciam ut
notam apponam eam
quae mihi tecum convenit,
et simul significem (de numero esse Cuspi amicorum).
6.
Sed hanc commmendationem
quam his litteris consignare volui
[scito] esse omnium gravissimam.
7.
nam P. Cuspius (singulari studio) contendit a me
ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem.
8.
eius ego studio vix videor mihi satis facere posse
si utar verbis iis
quibus, [cum diligentissime quid agimus,] uti solemus.
9.
nova quaedam postulat et putat
me eius generis artificium quoddam tenere.
10.
ei ego pollicitus sum
me (ex intima nostra arte) deprompturum mirificum genus commendationis.
11.
id quoniam adsequi non possum,
tu re velim efficias
ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur.
12.
id facies
si omne genus liberalitatis quod (et ab humanitate et potestate tua) proficisci poterit
non modo re
sed etiam verbis,
vultu denique,
exprompseris;
quae {liberalitas}
quantum in provincia valeant,
vellem expertus essem,
sed tamen suspicor.
13.
Ipsum hominem
quem tibi commendo
perdignum esse tuâ amicitiâ
non solum quia mihi Cuspius dicit credo,
tametsi id satis esse debebat,
sed quia novi eius iudicium in hominbus et amicis deligendis.
14.
Harum litterarum vis [quanta fuerit] propediem iudicabo tibique, [ut confido,] gratias agam.
15.
ego
quae te velle
quaeque ad te pertinere
arbitrabor
omnia (studiose diligenterque) curabo.
top
two indirect statements: te memoria tenere followed by me locutum esse & egisse
cum te prosequerer paludatum: Cicero is accompanying Orca as he leaves the city wearing his military cloak on his way to his province of Africa in 56 or 55 BC;
prosequor: to escort
paludatus, a, um: wearing a general’s cloak
agere ut: to plead that
haberes: habeo here = consider (as often)
id: i.e. the content of Cicero’s request: that Orca treat the people C. recommends well
Section 3.
in omnis suos: e.g. amicos, necessarios
societas, tatis, f: here: company
praesum, esse: be in charge of + dative
eius: i.e. Cuspiusquantum possum: to the extent that I am able
Section 5:
convenit: see II.b (b) for the construction
Section 6:
scito: future imperative
Section 7:
singulari studio: ablative of manner
contendit: see 2.B.4
Section 8
studio: dative with satis facere
uti: from utor
postulat: subject is Cuspius
Section 11 :efficere ut: bring it about that
ille: Cuspius
Section 12:
expromseris: cf deprompturum (i.e. from ex-promo instead of de-promo)
vellem: imperfect subjunctive in a wish unfulfilled in present time
Section 13:
perdignus, a,um: per is an intensive: very worthy + ablative
novi: from cognosco, -ere, (cog)novi, cognitum
Section 14:
propediem: any day now (prope + diem)
Section 15:
i.e. studiose diligenterque curabo omnia quae arbitror te velle quaeque ad te pertinere