Cicero writes to Orca (proconsul in the province of Africa) a reminder of Orca’s former promise to treat well Cicero’s friend Cuspius and a further entreaty that Orca treat well a friend of Cuspius, L. Iulius. Cuspius has asked Cicero to commend Iulius to Orca. DRSB thinks Lucius Julius might be L. Julius Calidus, mentioned in Cornelius Nepos’ biography of Atticus.
- Note the words that Cicero uses to recommend each man: what qualities do they each have
- Can you sketch in the dymamics behind this letter? What is Cicero asking Orca to do? How do you think Cuspius would react if he were to read this letter?
M. Cicero Q. Valerio Q.F. Orcae pro. cos.
s.v.b., e.v.
Credo te memoriâ tenere me et coram P. Cuspio tecum locutum esse cum te prosequerer paludatum et item postea pluribus verbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum. id tu pro tua summa erga me benevolentia perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti.
Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. itaque hoc eius officium quod adhibetur erga illos ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare. qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum.
Sed hanc commmendationem quam his litteris consignare volui scito esse omnium gravissimam. nam P. Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. eius ego studio vix videor mihi satis facere posse si utar verbis iis quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus. nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere. ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis. id quoniam adsequi non possum, tu re velim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur. id facies si omne genus liberalitatis quod et ab humanitate et potestate tua proficisci poterit non modo re sed etiam verbis, vultu denique, exprompseris; quae quantum in provincia valeant, vellem expertus essem, sed tamen suspicor.
Ipsum hominem quem tibi commendo perdignum esse tua amicitia non solum quia mihi Cuspius dicit credo, tametsi id satis esse debebat, sed quia novi eius iudicium in hominbus et amicis deligendis.
Harum litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.