Auxilia: ad Fam.4.13

Ad Familiares 4.13.1

 quaerenti…mentem:  i.e.   non modo certa res nulla sed ne genus quidem litterarum usitatum veniebat in mentem mihi quaerenti (i.e. in mentem meam, dum quaerebam ‘quid ad te pottissimum scriberem’)

Quaerenti mihi iam diu

quid ad te potissimum scriberem

non modo certa res nulla

sed ne genus quidem litterarum usitatum

veniebat in mentem.

 nam enim partem et consuetudinem earum epistularum

quibus secundis rebus uti solebamus

tempus eripuerat,

perfeceratque fortuna

ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare.

relinquebatur

triste quoddamet miserum

et his temporibus consentaneum genus litterarum.

 id quoque deficiebat me,

in quo debebat esse

aut promissio auxili alicuius

aut consolatio doloris tui.

 quid pollicerer non erat; 

ipse enim

pari fortuna adfectus

aliorum opibus casus meos sustentabam,

saepiusque mihi veniebat in mentem queri

quod ita viverem quam gaudere quod viverem.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

css.php