Ad Atticum 5.1
note: underlined vocabulary words are links to Lewis and Short; some notes from DRSB, Select Letters
scripsit Minuturnis mense Maio anno 51
CICERO ATTICO SAL.
Ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis; quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum.
- in discessu: Cicero was about to depart for his province, Cilicia in Asia Minor, as proconsul; Atticus had been to visit him at Tusculum
- animus: as often: feelings, disposition
- testis, is: witness
- nostrum desiderium: missing each other
- annuUs, not annus.
De Annio Saturnino, curasti probe. de satis dando vero, te rogo, quoad eris Romae, tu ut satis des;
- quoad: as long as
et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium, veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum.
-
- satisdatio
- mancipium,
- praedium, i: farm, estate, manor ____
de Oppio, factum est <ut> volui, et maxime quo<d de> dccc aperuisti;
- aperio, ire
quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.
Nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore.
- transversus: a line of writing along the margin at the end of the letter (extrema epistola)
- soror: Atticus’s sister Pomponia, who was married to Cicero’s brother Quintus
quae res se sic habet: ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit; ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti.
- Arpinas, atis: adjective form of Arpinum; Cicero’s villa in Arpinum (the form is neuter singular)
- multus (sc. sermo)
- veni: i.e. I came to the point (we use the same verb)
nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumpta offensio, non appareret.
- ex ratione sumpta:
- appareo,ere: appear
ille sic dies. postridie ex Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret dies fecit; ego Aquini, sed prandimus in Arcano (nosti hunc fundum).
- ille sic dies (sc. abiit, or se habet): that’s how that day went
- postridie: on the next day
- Arcanum: Quintus’s villa at Arx
- dies fecit: the day brought it about that….(it was a holiday)
- prandeo, prandere, prandi, pransus: to eat lunch
- nosti=novisti
quo ut venimus, humanissime Quintus ‘Pomponia’ inquit, ‘tu invita mulieres, ego vero adscivero pueros’. nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius, idque cum verbis tum etiam animo ac vultu.
- invita: imperative
- mulieres, pueros: not friends but male and female slaves who would dine with the family for the holiday
- adscivero: adscisco (ascisco) ere, adscivi (ascivi), adscitum (ascitum): adopt, take to oneself, invite
- cum…tum: both…and
at illa audientibus nobis ‘ego ipsa sum’ inquit ‘hic hospita’; id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret.
- Statius: one of Quintus’s liberti (freedmen)
- hospita, ae: fem. of hospes, here: guest
- videre: here “see to”
- id autem ex eo quod: that remark came from this, as I think, that …
tum Quintus ‘en’ inquit mihi, ‘haec ego patior cottidie’.
dices ‘quid, quaeso, istuc erat?’ magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat.
dissimulavi dolens.
- dissimulare vs. simulare
discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit; illa reiecit.
- discumbuere: take ones places at table (clearly the women are reclining as well)
- de mensa misit: Q. sends his wife some dinner
quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt.
- meo fratre; tua sorore: abl. of comparison
- praetereo, ire: omit, pass by without mention.
- maiori stomacho …mihi…Quinto: double dative;
ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem.
- mane: adv: in the morning
- cum (Pomponia) disscessura esset, (Pomponiam) fuisse eius modi qualem ego (pridie) vidissem
- eius modi: of that sort
quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse.
- quid quaeris?: “in short, in a word” (also: noli quaerere)
- licet + subjunctive
- ei: Pomponiae
- humanitas
haec ad te scripsi, fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi.
- partis: accusative plural
Reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas, nihil mehercule te mihi nec carius esse nec suavius.
- mandata nostra exhaurias: a favorite Ciceronian expression in the letters: execute, fulfill my commissions
- Pomptinus: one of Cicero’s legates
- extrudo
- sic habeas: ‘consider’ or ‘think’ + oratio obliqua
A. Torquatum amantissime dimisi Minturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.
- Aulus Manlius Torquatus: Praetor in 70