Auxilia 13.40

M. CICERO S. D. Q. ANCHARIO Q. F. PRO COS.
L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tuâ amicitiâ dignissimos. si ulla mea apud te commendatio valuit,quod scio [multas plurimum valuisse],[haec ut valeat] rogo.  quod si eos honorifice liberaliterque tractaris, et tibi gratissimos optimosque adulescentis adiunxeris et mihi gratissimum feceris.  


Lucium et Gaium Aurelios Luci filios: Lucius and Gaius Aurelii, the sons of Lucius Aurelius

maiorem in modum:greatly, very much

pernecessarius,a,um: per intensive + necessarius

haec (commendatio)

gratus, a,um: read L&S on this important Latin word

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

css.php